445. Cornicula et Ovis Cornicula strepitat in dorso oviculae. Ovis inquit, “Si obstreperes sic cani, ferres infortunium.” At cornicula inquit, “Scio quibus insultem: molesta placidis, amica saevis.”