444. Cornix et Canis Cum cornix Minervae sacrificaret, canem ad epulum invitavit. At ille “Quid frustra,” inquit, “haec in sacrificium absumis? Dea enim adeo te odit ut tibi uni, ex tui generis avibus, augurii fidem detraxerit.” Cui cornix “Idcirco,” ait, “magis illi sacrifico, ut mihi tandem reconcilietur.”