443. Corvus et Mercurius Corvus, laqueo captus, Apollinem ut opem ferret precabatur, se ei tus oblaturum pollicitus. Sed, a periculo liberatus, promissi oblitus est. Rursus autem cum in laqueum incidisset, Apolline omisso, sacrificaturum se Mercurio vovit. At ille, “O pessime,” ait, “quomodo credam tibi, qui priorem, a quo servatus es, illusisti atque laesisti?” Qui in beneficos ingrati sunt, in calamitates ubi inciderint, nullum auxilium nanciscuntur.