442. Cornix et Viatores Cornix, invidens corvo quod is per auguria hominibus vaticinaretur ideoque tamquam futuri praescius vulgo haberetur, nonnullos viatores praetereuntes conspicata, super arborem quamdam ascendit, in eaque residens, valde crocitavit. Tum, illis ad vocem conversis atque admiratione perculsis, quidam, re cognita, “Incoeptum,” inquit, “sequamur iter, amici. Est enim cornix quae crocitavit, atque ea quidem omni prorsus augurio caret.”