440. Corvi et Vir Timidus Timidus quidam homo olim ad bellum proficiscebatur. Cui cum corvi crocitantes occurrissent, positis armis domi se continuit. Postera die idem repetens iter, eodem auspicio territus restitit. Quapropter ille, indignatus, “Vos quidem, quantum vultis,” inquit, “crocitate, sed meas carnes ne voretis.”