439. Corvus et Vulpes Mortem Simulans Esuriens vulpes, ut aliquam simplicem avem fallere posset, abiecit se in viam, quasi mortua esset, ne vererentur illae advolare ad se. Corvus autem intuitus illam diligentius, spirare vulpem animadvertit. Itaque circumvolitans, “Non meus,” inquit, “oculus minus est subdolus quam cor tuum.” Fabula proverbii sententiam innuit, quo dicitur: furem esse furi manifestum, et lupum lupo.