438. Corvi et Caseus Corvus, qui caseum forte reppererat, gaudium alta voce significavit. Quo sono allecti, plures corvi famelici advolaverunt, impetuque in illum facto, opimam ei dapem eripuerunt.