435. Corvus Asinum Feriens Asinus, cuius in dorso ulcus inerat, in prato quodam pascebatur. Corvus autem cum supra ipsum constitisset ac rostro ulcus feriret, asinus prae cruciatu vehementer rudebat atque saltabat. Procul interim stante agasone deque illo ridente, lupus, forte praeteriens, ubi fieri id vidit, “Heu nos miseros,” secum ait, “nos enim homines si tantum viderint, statim persequuntur; hos vero etiam accedentes cum risu libenter excipiunt.”