434. Cornix et Avium Reges Aves consultabant de pluribus regibus eligendis, cum aquila tantos volucrum greges sola regere non posset, fecissentque voto satis nisi cornicis monitu a tali consilio destitissent. Quae cum causa rogaretur cur non plures reges duceret eligendos, “Quia difficilius,” cornix inquit, “plures quam unus saccus implentur.”