433. Corvus et Aquila, Contendentes Aquila corvo infamiae notam exprobrabat quod soleret carnibus proiectorum cadaverum putridis vesci. “Sed utrius, amabo,” ait ille, “facinus odiosum est magis? Corvi, qui pecudes nullas devorat nisi mortuas, an aquilae, quae vivas depascitur?” Scelera quaedam illustria sunt, at saepe ibi maxima pudendi causa est, ubi minime pudet.