431. Corvus Aquilam Imitans Aquila, celsa de rupe devolans, agnum e grege eripuit. Quod cum corvus videt, aemulatione movetur. Vehementi strepitu, in arietem irruit atque ungues in vellere ita implicat ut se iam motu alarum nequeat explicare. Hunc pastor videns, prehendit; pennis alarum succisis, pueris praebet ludibrio. Ingemens, corvus secum ait, “Hei mihi! Prius, aquilam me esse putavi; nunc vero, me corvum esse cognosco.”