429. Milvus et Falco Falco semel cepit milvum et firmiter cum uno pede tenuit. Et ait falco, “Miser, nonne habes tam grande corpus, caput et rostrum ut ego, pedes et ungues ita fortes? Quare permittis quod ita te teneo et cito interficiam?” Respondit milvus, “Bene scio quod ita sum fortis et membra habeo ita robusta, sed cor mihi deficit.”