428. Milvus, Accipiter, et Aquila Milvus cum accipitre apud aquilam de praestantia certabat, dicens ob corporis magnitudinem sese illi praeferendum. Contra, accipiter non staturam, sed vires spectari oportere dicebat. Tunc aquila “Ite,” ait, “venatum, et uter vestrum digniorem mihi attulerit praedam, eum praestantiorem iudicabo.” Cum autem milvus exiguum murem, accipiter vero columbam apportasset, inquit aquila, “Quanto columba maior est mure, tanto accipitrem milvo praestantiorem esse pronuntio.”