427. Milvus, Perdices, et Sagittarius Milvus vidit cuneum perdicum per iter quiescentem et, volens eum capere, iecit se super eum toto corpore; quosdam occupavit unguibus, quosdam alis, et, cum omnes occupare niteretur, supervenit sagittarius et, videns milvum sic occupatum, sagittavit eum, et prae sua cupiditate perdidit seipsum et praedam. Qui totum cupit, totum perdit.