426. Milvus et Lampetra Dixit milvo lampetra, “Ubi venis?” “Ultra mare,” respondit ille, et lampetra dixit, “Pro qua causa?” Respondit milvus, “Occidi unam columbam pro qua omnes columbae offenduntur et comminantur mihi.” “Cum quibus armis et quo instrumento fecisti hanc rem malitiosam?” dixit lampetra. Milvus respondit, “Vide rostrum meum adhuc sanguinolentum.” Dixit illa, “Revertere sine mora; melius est quod confundas solam patriam quam totum mundum.”