425. Milvus Aegrotans Aegrotavit aliquando milvus periculose, remedia nil effecerant; accersiti frustra medici monent disponat rebus suis. Is tandem moriturus matrem vocat, rogat, quando in medicis humanis spes nulla salutis esset, eat precatum Deos pro sua valetudine. Respondet illa incunctanter, “Nil tibi, fili, ex illa parte sperandum puta; nec quicquam tuo nomine, aut causa, Diis supplicandum, quorum sacra et aras tuis toties rapinis violasti.”