424. Milvus, Rex Electus Pulli celebraverunt capitulum ut eligerent sibi regem. Dixit unus sapientior aliis, “Eligamus columbam, animal simplex, quae nec laniat, nec laedit, nec devorat.” Fecerunt sic. Columba simplex inter pullos conversebatur. Dixerunt pulli, “Rex noster nihil valet quoniam non percutit, non laniat.” Dixerunt alii, “Deponamus eum. Quem igitur eligemus?” Dixerunt ad invicem, “Eligamus milvum.” Factum est ita. Milvus, rex constitutus, uno die cum rostro et unguibus laniavit unum pullum et devoravit, postea alium et tertium, et sic per pravum regem afflictus est populus.