423. Accipiter, Milvus, et Columbae Columbae, milvi metu, accipitrem rogaverunt ut eas defenderet. Ille annuit. At in columbare receptus uno die maiorem stragem edidit quam milvus longo tempore potuisset edere. Fabula docet malorum patrocinium vitandum esse.