422. Accipitres et Columbae Accipitres, invicem inimici, quotidie decertabant; suisque odiis occupati, alias aves minime infestabant. Columbae, eorum vicem dolentes, eos missis legatis composuere. Sed illi, ubi inter se amici effecti sunt, ceteras aves imbecilliores et maxime columbas vexare et occidere non desinebant. Tunc secum columbae, “Quam utilior accipitrum discordia quam concordia nobis erat!”