421. Accipiter, Cuculus, et Sturnus Sturnus, dum in coetu avium et gestit et strepit, cuculum videt huc properantem se inferre. Ratus non cuculum at accipitrem esse, pavore subito commovetur et praedonem ferum penna trepidante fugere parat. Turba procax errorem perspexit atque frustra timentis diligentiam deridet, et ludens circum adsilit et exsibilat. Unde ille pudori tanto corrigendum se dedit, ut etiam contra maximas metus causas paratum pectus obfirmaverit. Quapropter aliquot post dies, accipitrem verum videns, perstitit tamen in loco eodem, intrepidus. At mox unguibus saevi alitis evisceratus, stultitiae poenas dedit.