420. Accipiter et Galli Duo Gallus, dum cum alio gallo saepius intenderet pugnam, requirit accipitrem sibi iudicem. Accipiter vero sperabat ut, dum ambo ad eum venissent, ipsum qui se tum exhiberet devoraret. Cum venissent ante iudicem ut causam exponerent, accipiter ipsum comprehendit, qui eius primo petierat forum. At clamabat, “Non ego sum quem comprehendas, sed ille qui fugam petit.” Cui accipiter dixit, “Non tu credas ex meis unguibus hodie liberari, quia quod tu alio intendere voluisti, aequum est ut ipse sustineas.”