418. Accipiter Cuculum Irridens Irridebat accipiter cuculum quod, cum sibi nec viribus nec volatu inferior esset, putidos potius terrae vermes consectaretur iisque vesceretur quam sapidis avium carnibus, pusilli dicens animi non leve argumentum. Nihil ad haec tunc cuculus. Non diu post, vidit ipsum, a rustico cuius columbas venabatur captum, aliorum ad terrorem e turri pendere. Cui ille, “Quam satius tibi fuisset, O mi frater, vermes consectari et sobrie vivere quam ex rapto et supplicio mori.”