417. Accipiter Columbam Insequens Cum accipiter columbam praecipiti insequeretur volatu, villam quandam ingressus, a rustico captus est, quem blande, ut se dimitteret, obsecrabat, “Non enim te laesi,” dicens. Cui rusticus “Nec haec,” respondit, “te laeserat.” Fabula indicat merito puniri qui innocentes laedere conantur.