416. Aquila et Vultur Senex Vultur edax, iam senilibus annis fractus, aeger et implumis, clam aquilae pullos rapuit et in eius nido iacuit, ut mater nescia eum pro pullis aleret. Nempe diu latitavit et aquila, crescentes moras mirata, nido suo hunc pellere saepe voluit, sed moras naturae imputat. Forte die quadam, tempestas magna volvit et tonitrus mundum terruit. Ut solis lux rediit, imbribus pulsis, aquila clamavit, pennas madidas excutiens, “Tempestas mihi tam violenta non visa est, licet aetas mea saepe renovata sit.” Vultur ineptus respondit, “Longe maiorem vidi,” et, his dictis, mox trepidus latuit. Aquilam ferunt respondisse, “Cum nemo possit priorem se gignere, potesne prior me esse? Responde, inepte! Cum ipse indicio tuo proditus sis, quid latere quaeris? Exi!” Et nido detractum eum dilaniavit.