414. Aquila et Sagitta Sagittarius in aquilam collimabat et, missa sagitta, confixit aquilam. Cumque, conversa ad sagittam, aquila eam quoque pennatam suis videret esse pennis, “Multis,” inquit, “suae propriae facultates et res insidias et periculum creant.”