412. Aquila et Mus Aquila quondam, caecis laqueorum dolis implicita, ubi sensit, simul impetum exerit et quaerit se expedire; unice hoc agit, ira et furore fortis, et nil proficit. Cuius laborem videns, mus misertus est. Abrosis ergo dente crebro vinculis, armigeram Iovis in libertatem vindicat. At libera illa “Mene vitam debere,” dixit, “contemptissimae bestiolae? Proh Iuppiter!” Et liberatorem suum necat. Summos servasse humilibus piaculum est.