411. Aquila et Regulus De celeritate volandi contendisse ferunt aliquando aquilam et regulum (est autem parvulus ales omnium maxime is qui hoc nomine appellatur). Atque, certamine instituto, clanculum supra dorsum aquilae consedit regulus, et sic deportatus ad praefinitum locum subito inde evolavit, et ita antevertit.