410. Aquila et Vulpes Dum vulpis proles foris excurrebant, ab aquila comprehensae, matris fidem implorabant. Accurrit vulpes aquilamque rogat ut captivam prolem dimittat. Aquila, nacta praedam, ad pullos subvolat. Vulpes, correpta face quasi nidum incendio absumptura esset, insequitur. Trepidans aquila, “Parce,” inquit, “mihi parvisque liberis, et tuum quidquid habeo reddidero.” Per aquilam potentis atque audacis animi homines intellegendi sunt; per vulpem, pauperculi.