407. Aquila et Testudo Testudo aquilam magnopere orabat, ut volare sese doceret. “Rem petis,” inquit aquila, “naturae tuae contrariam, nam quomodo poteris volare, cum alas non habeas?” Testudo autem nihilominus aquilam obsecrabat ut se volucrem facere vellet. Itaque eam ungulis arreptam aquila sustulit in sublime ibique demisit, ut per aera ferretur sed, cum in rupes decidisset, comminuta interiit.