406. Aquila et Leo, Amici Advolans leoni, aquila quaedam eum rogabat ut se sociam reciperet. Et aquilae leo “Quid vetat?” ait; “sed pignus dabis prius celeres illas pinnas tuas pactam non esse deserturas fidem. Quomodo enim amicae tibi non domisedae confidam?”