404. Struthiocamelus et Alauda Struthiocamelus, dum plumae nitore candidissimo et vasti corporis mole densa gloriatur, genus alitum ceterarum universum prae se abiectum reputans, in caelum forte suspicit. Alaudam videt, aviculam minutam et ignobili specie praeditam, animosam se tollere volatu ad plagas purioris aetheris sublimes. “Haec mea dignitas,” inquit ille, “quid iuvat, si est pondus quod me retinet solo haerentem?”