403. Struthiocamelus Perfidus Struthiocamelus avis in Africa est, paene bestia, bipes quidem illa, sed ungulis similibus cervorum. Eadem alas habet, sed supra terram non elevatur. Quodam igitur tempore, cum bellum gravissimum esset inter volucres et bestias, capta haec a bestiis, ut avis pro hoste habebatur. At illa, pedes ostendens, num avis illis videretur interrogabat. Itaque, deceptis bestiis, tanquam civis, tuta apud illas fuit. Paulo post in proelio capta ab avibus, avem se esse alis et rostro probavit. Ita et his imposuit. Fabula notat eos qui diversis inserviunt quasi dominis, et tam hos quam illos frustrantur.