401. Vespertilio et Merula Suspensa ante fenestram in cavea, merula noctu cantabat. Ad quam advolans, vespertilio rogat cur non die potius canat, et noctu acquiescat. “Quia enim,” inquit illa, “interdiu cantitans, prodita et capta fui, itaque nunc, malo edocta, die taceo.” Tum vespertilio “Sed tu enim,” inquit, “sero caves, quam priusquam apprehendereris tacere oportuit.”