400. Vespertilio et Mustelae Duae Vespertilio, in terram delapsus, a mustela comprehensus fuit, a qua cum iamiam neci daretur, eam enixe sua pro salute rogabat. Illa vero ipsum dimittere se posse negante, quod natura volucribus omnibus inimica esset, vespertilio non avem, sed murem se esse affirmabat. Quapropter incolumis dimissus fuit. Deinde autem cum iterum cecidisset et ab alia mustela captus esset, tunc etiam ne voraretur orabat. Ea vero muribus omnibus se inimicam esse dicente, tum ille se non murem, sed vespertilionem esse adfirmavit atque liber rursus evasit. Ita contigit ut bis nomen mutando salutem consequeretur. Oportet igitur nos etiam iisdem in rebus non continuo manere illud animo considerantes quod qui ad tempus mutantur, plerumque vel maxima pericula effugiunt.