399. Vespertilio Perfidus Bellum gerebant volucres cum quadrupedibus, et fortuna belli erat diu anceps, modo his, modo illis victoriam reportantibus. Vespertilio, qui securitatem fidei anteponebat, ad eas quae superaverant se conferebat; inter aves avem se esse profitebatur, inter quadrupedes murem. Cum pacem fecissent aves et quadrupedes, fraus utrique generi apparuit; damnatus igitur ab utrisque refugit, atque ex eo tempore noctu tantummodo evolabat.