398. Murilegus Candelam Portans Quoniam operarii per totam septimanam in officio sunt ligati, in diebus festis per luxuriam et ebrietatm et alia vitia resolvuntur. Tales similes sunt murilego qui didicit candelam accensam portare. Sed, cum videt murem, lumen relinquit et murem sequitur.