397. Feles et Venus Feles quaedam delicium erat formosi cuiusdam adolescentis, Veneremque oravit ut in feminam mutaret. Dea, miserta cupiditatis adolescentuli, convertit felem in puellam. Quam, cum longe speciosa esset, amator domum abduxit. Venus, experiri cupiens si, mutata facie, mutasset et mores, in medium constituit murem. Quem cum illa aspexit, oblita formae, murem ut caperet persecuta est. Qua super re indignata, Venus denuo eam in priorem felis formam mutavit. Fabula innuit quod homo nequam, licet personam mutet, mores tamen retinet eosdem.