395. Feles et Gallinae Feles, cum audisset gallinario quodam in stabulo gallinas aegrotare, se medicum fingens, propriisque artis medicae instrumentis arreptis, ad eas confestim accessit et, ante stabulum adstans, quomodo se haberent interrogavit. Illae respondentes, “Optime quidem,” dixerunt, “si tu tamen hinc procul secesseris.”