394. Catus et Gallus Catus, cum gallum cepisset, criminare coepit quod esset animal turbulentum, qui noctu clamitando non permitteret homines quiescere. Gallus se excusabat quod id ageret ad eorum voluptatem, cum ad opera facienda illos excitaret. Rursum catus ait, “Impius es, qui nec a matre nec a sororibus te abstineas, sed per incontinentiam illis te commisceas.” Gallus se defendebat dixitque quod, ex huiusmodi coitu, gallinae pariunt ova. Tunc inquit catus, “Quamvis excusationibus abundes, ego tamen te missum facere non intendo.”