393. Feles et Passeres Duo Passerculus tener cum fele vivebat. A teneris ambo consortes conclave commune colebant; cista caveae proxima fuit. Volucris rixosa felem saepe lacessebat; haec rostro pugnat, at ille pede ludit. Feles placidus prudensque procacis alitis ioca excusat liberiora. Numquam lusus suos in proelia vera vertebant. At passer domus vicinae utrumque visit; socius fit felis cauti passerisque protervae. Tandem lis inter aves nascitur. Feles rem non conspexit pectore sedato; “Iste,” ait, “ignotus qui saevus nostrum amicum laedit, scilicet putat nos stolidos esse. Passer noster a passere externo comedetur? Dispeream potius, dispereantque mei.” Confestim armis nativis instructus emicat, et infrendens advenam vorat fauce vindice. Pransus exclamat, “Nae, passer dulcior esca est!” quod secum reputet, cenat et indigenam.