392. Feles, Vulpes, et Lupus Feles et vulpes una confabulantes viam carpebant. De vita, de moribus multa differebant; quid pium, quid impium; quid turpe, quid honestum foret, subtilius Socrate ipso disputabant. Lupum interim videre, cum bidentem miseram discerperet ederetque. Hic vulpes prior exclamat, “O scelus atrox!” et feles, “O raptorem hunc nefarium!” Dum his et aliis huiusmodi sententiis invicem philosophantur, villae propinquant. Forte in agrum proximum gallina cum tenello pullorum grege egressa fuerat. Vulpes, ubi hanc adspicit, philosophiam omnem prorsus obliviscitur et, furtim progressa, matrem insciam occupat. Quod facinus feles avida nihilo segnius imitata, pullum de grege electum rapit. Ambaeque secedentes in locum commodum, famem, quam philosophando accenderant, explent. Multi scelestos exsecrantur qui, simul occasio data est, quodlibet scelus faciunt.