389. Feles Senior et Mus Parvulus Mus quidam adulescens imperitusque felem iam seniorem flectere conabatur, clementiam tali ratione petendo, “Patere,” inquit, “me vivere. Tantulus tamque parcus, num huic familiae nocere potuerim? Domino vel uxori eius num credis famem me umquam adferre posse? Uno frumenti grano vivere, una nuce pinguis fieri soleo. Nunc sane macer sum. Quod si paulisper exspectaveris, catulis tuis hoc prandium servabis.” Muri capto sic loquenti ita respondit feles; “Erras,” inquit; “mecumne tales habentur sermones? Surdis melius persuadeas. Felem et hac quidem aetate veniam dare! Istud accidit numquam. Proinde ad inferos descende! Meis cibi satis superque erit.” Haec fabula docet et iuvenes omnia credere se exorare posse, et haud misericordes esse senes.