388. Feles, Mus, et Caseus Vir quidam magnum ac pulcherrimum in capsa caseum habebat, quem musculus edebat. Ex consilio ergo amici, felem illuc clausit quae, occiso mure, totum caseum comedit. Fabula indicat eos non adhibendos custodes, qui non minus quam hostes nobis nocere possunt.