387. Canis Mordax Cani, saepius homines mordenti, illigavit dominus nolam, scilicet ut sibi quisque caveret. Canis, ratus virtuti suae tributum hoc decus esse, populares omnes despicit. Accedit tandem ad hunc canem aliquis, iam aetate et auctoritate gravis, monens eum ne erret. “Nam ista nola,” inquit, “data est tibi in dedecus, non in decus.”