386. Canis et Homo Admorsus Quidam a cane morsus, quaerens qui vulnus curare posset circumibat. Cum id quidam casu obvius audisset, “Heus tu,” inquit, “si sanus vis fieri, panem sumito, cum eoque vulneris sanguine deterso, cani qui te momordit edendum praebe.” Tum ille, subridens, “At si istud fecero,” inquit, “nullum erit effugium quin me omnes canes urbis discerpant.”