385. Canis et Fur Nocturnus fur, cum panem misisset cani, canis ait, “Linguam meam vis praecludere, pro re domini mei ne latrem. Quaeris ut facias per meam culpam lucrum.” Repentina liberalitas stultis grata esse videtur, peritis irrita.