384. Canis et Sciurus Sciurum e nemore patrio raptum coquus alebat. Ille, textili cavea inclusus, vivido corpore et agili leves celeresque motus dabat, suamque rotam pensilem movens, modo in partem posticam, modo in anticam, et usque et usque ludo inani longum sui carceris taedium fallere studebat. Canis interea ad tepentes foci reliquias in angulo iacebat, quietus. Sciurus hunc ita increpat, “Non te pudet dies solidos corrumpere pigritia tam veternosa? Ad me verumtamen respice aliquando, si sapis, et ex hoc meo more vivendi laborioso virus pigrum excutere disce.” Canis respondet, “Cur non quiescam, cum datur licentia? Exspecta vero; cena herilis mox assanda erit. Tunc meam quoque rotam versatilem permovebo et labor meus proderit; tuus quidem est perpetuus, ast inutilis.”