383. Canes Duo, Venaticus et Domesticus Habens quidam duos canes, alterum venari, alterum domum custodire docuit. Ceterum si quando venaticus aliquid caperet, domesticus quoque eiusdem praedae particeps erat. Quod cum ille aegre ferret eique exprobraret quod, se quotidie laborante, ille iners suis laboribus frueretur, “Non ego sum,” domesticus inquit, “sed herus noster culpandus, qui non me laborare, sed alieno sudore parta comedere docuit.”