382. Canis et Faber Fabrorum aerariorum in domo degebat canis, iisque laborantibus, dulci indulgebat somno. Qui simulatque accumbentes ceperunt cibum, canis, repente expergefactus, blanditus est dominis. Tum illi interrogarunt eum, “Qui fit, strepitu malleorum gravissimorum ut numquam exciteris, dentium vero lenissimo crepitu statim expergiscaris?” Ita quoque homines, quae sibi utilia fore censent, patulis arripiunt auribus; quae vero eis displicent, negligenter et lente audiunt.