379. Canes et Agricola Penuria Laborans Agricola, cum in ruri hiemasset multos dies, coepit tandem penuria laborare rerum necessariarum; oves interfecit, deinde et capellas, postremo quoque mactat boves, ut habeat quo sustentet corpusculum pene exhaustum inedia. Canes, id videntes, constituunt salutem quaerere fuga; etenim sese diutius non victuros, quando herus non pepercit bobus quidem, quorum opera utebatur in opere rustico faciendo.